PSALTRIAE

PSALTRIAE
PSALTRIAE
luxuriosorum Conviviis olim adhibitae, praeter peros Symphoniacos, de quibus infra agetur. Unde apud A. Gellium, l. 19. c. 9. habuisse quidam scribitur, Scitissimi utriusque sexus canentes et psallentes: et Horat. l. 4. Carm. Ode 13. v. 6.
—— Illae virentis, et
Doctae spallere Chiae.
Aur. quoque Macrobius, Saturnal. l. 2. c. 1. Luia sub illorum supercilio non defuit, inquit, qui Psaltriam intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior, canorâ dulcedine, et saltationis lubricô exerceret illecebris Philosophos: Unde patet, duplicem earum fuisse usum, tum ut ad lyram suavi modulatione vocis compositae convivas oblectarent, tum ut lubricis indecorisque motibus, libidinem convivarum concitarent. Petitae autem Gadibus ex Hispania. Vet. Schol. Iuvenalis ad v. 162. Sat. 11. Speras forsitan, quod incipiant saltare delicatae ac pulchrae puellae Syriae, quoniam de Syris et Afris Gadis condita est. Nunc inquit exspectas apud me Pantomimas, aut Lyristrias de Gadibus, quod lasciviant. Ipse Iuvenalis,
Forsitan exspectas, ut Gaditana canorô
Incipiat prurire chorô, plausuque probatae
Ad terram tremulô descendant clune puellae etc.
In quod aevi vitium Martialis frequentissime invehitur, inprimis l. 3. Epigr. 62. l. 5. Epigr. 80. l. 6. Epigr. 7. l. 14. Epigr. 203. etc. Sed et in Theatris earum usum ostendit Papin. Statius, l. 1. Sylv. ult. v. 68.
Hic agnoscitur omne quod theatris
Aut formae placet, aut probatur arte;
Hoc plaudunt grege Lydiae tumentes,
Illic cymbala, tinnulaeque Gades.
Vide Thom. Dempster. in Rosin. l. 5. c. 29.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • МУЗЫКА —    • Musĭca (ars),          μουσική (τέχνη), иногда также musica, orum; τὰ μουσικά, как искусство муз вообще, охватывает гораздо большую сферу, чем то, что ныне называется М. К ней относится всякая духовная деятельность как научная, так и… …   Реальный словарь классических древностей

  • МУЗЫКА —    • Musĭca (ars),          μουσική (τέχνη), иногда также musica, orum; τὰ μουσικά, как искусство муз вообще, охватывает гораздо большую сферу, чем то, что ныне называется М. К ней относится всякая духовная деятельность как научная, так и… …   Реальный словарь классических древностей

  • CLODIUS — I. CLODIUS claris parentibus ortus, iuvenis quidam audax, incestuosus ac seditiosus, cum amore Pompeiae Caesaris coniugis flagraret, clam eius domum ingreditur, vestem ac habitum Psaltriae indutus: speque latendi mulieres abductus ob… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONVIVIA — vide de iis iam aliquid supra, in voce Cibus: item Cena. In iis, Varro convivarum numerum incipere voluit a Gratiarum numero. et progredi ad Musarum, quibus Apollinem quoque suum indulget Erasinus. Vettius tamen apud Macrob. l. 1. Saturn. c. 7.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HISTRIONES — quod ex Histria Romam venerint primum, dicti, muliebri indumento, gestus feminarum impudicarum, exprimere solebaut, Isid. Hispal. l. 18. Etymol. c. 48. Non iidem semper cum Pantomiinis, quorum primus Pylades eodem, quo Histriones, tempore, Romam… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”